TUDES, a TUNDO

TUDES, a TUNDO
TUDES, a TUNDO
malleus est, quô pulsamus, quem martum et martellum Recentiores dixêre. Unde Carolum Maiorem Domus Regni Franciae, Pipini Regis patrem, Caroli M. avum, ob eximiam in bellis proeliisque fortitudinem, non Martellum solum, uti diximus supra, sed et Tuditem, cognominatum legimus. Hugo Flav. in Chronico, Ideo Tudites appellatus est, quod est malleus fabri: quia sicut malleô universa tunduntur ferramenta, ita ipse contrivit omnia Regna sibi vicina. A'Contundendo videl. hostes, quod Tuditis malleique proprium est. Albinovanus de Druso,
Ille genus Suevos acre, indomitosque Sicambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit etc.
Vide Car. du Fresne voce Martus. Diminutiv. Tudicula est. Plin. l. 36. c. 8. Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in Asricae parte, Aegypto adscriptae, tudiculis ad terenda collyria quâdam utilitate naturali conveniens, ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 1051.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • (s)teu-1 —     (s)teu 1     English meaning: to push, hit     Deutsche Übersetzung: ‘stoßen, schlagen” under likewise     Note: with conservative extensions     Material: A. (s)teu k : Gk. τύκος “hammer, chisel; Streitaxt”, τυκίζω “bearbeite Steine”, τυκάνη …   Proto-Indo-European etymological dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”